Arcana Coelestia (Elliott) n. 4565

Previous Number Next Number See English 

4565. `Et vocavit nomen ejus Allon Bacuth': quod significet quale naturalis quod expulsum, constat ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; `Allon Bacuth' in lingua originali significat quercum fletus, et ita dictus est locus ex causa quia `quercus' est infimum naturalis, in quod et demum extra quod ejectum est malum hereditarium; quod `quercus' sit infimum naturalis, et quoque perpetuum, videatur n. 4552; `fletus' autem significat ultimum vale, inde sollemne fuit flere mortuos cum sepeliebantur, tametsi sciebant quod modo cadaver per sepulturam rejiceretur, et illi qui in cadavere fuerant, quoad interiora {1} viverent; inde patet quale quod per Allon Bacuth seu quercum fletus significatur. @1 interiorem hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church