Arcana Coelestia (Elliott) n. 4615

Previous Number Next Number See English 

4615. `Ubi peregrinatus Abraham et Jishak': quod significet vitam Divinam simul, constat ex significatione `peregrinari' quod sit vita, de qua n. 1463, 2025; et ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Ipsum Divinum Domini, n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703, 4206, 4207; (c)ac ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Ipsius, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4150. Quia de conjunctione Divini Naturalis cum Divino Rationali hic agitur, ideo nominantur hic `Abraham et Jishak', et dicitur quod `ibi peregrinati sint,' ut significetur vita Divina simul, nempe una cum Divino Naturali, quod est Jacob; (m)et quia Ipsum Divinum, {1}Divinum Rationale (c)et Divinum Naturale unum sunt in Domino, ideo {2}dicitur, `ubi {3}etiam peregrinatus Abraham et Jishak' in singulari, non peregrinati in plurali.(n) @1 i ac$ @2 i etiam$ @3 This etiam is interpolated in A probably in error for there is no equivalent in the Hebrew.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church