Arcana Coelestia (Elliott) n. 4652

Previous Number Next Number See English 

4652. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine seu cum Caelo; hic de Correspondentia Auditus et Aurium cum illo

Qualis correspondentia est inter animam et corpus, seu inter illa quae sunt spiritus qui intra hominem, et illa quae sunt corporis quae extra illum, constare manifeste potest ex correspondentia, influxu et communicatione cogitationis et apperceptionis quae sunt spiritus, cum loquela et auditu quae sunt corporis; cogitatio loquentis hominis non est nisi loquela ejus spiritus, et apperceptio loquelae non est nisi auditus ejus spiritus; cogitatio quando homo loquitur, non quidem apparet ei sicut loquela quia conjungit se cum loquela corporis et inest illi;

et apperceptio quando homo audit, non apparet aliter quam sicut auditus in aure; inde est quod plerique qui non reflexerunt, non aliter sciant quam quod omnis sensus sit in organis quae sunt corporis, et inde {1} cum organa illa per mortem collabuntur, nihil sensus supersit; cum tamen tunc homo, hoc est, spiritus ejus in ipsissimam suam vitam sensitivam {2}venit. Quod spiritus sit qui loquitur et qui audit, manifeste mihi constare 2 potuit ex colloquiis cum spiritibus; illorum loquela communicata spiritui meo incidebat in interiorem meam loquelam, (c)ac inde in organa correspondentia, ac ibi desinebat in conatum, quem aliquoties manifeste percepi; inde loquela eorum tam sonore mihi audita fuit sicut loquela hominis; quandoque cum mecum locuti sunt spiritus in medio consortio hominum, quia loquela eorum tam sonore audita est, putarunt aliqui eorum quod etiam a praesentibus ibi audirentur; sed responsum quod non ita sit quia loquela illorum per viam internam influit in aurem meam, {3}et loquela humana per viam externam. Inde patet quomodo spiritus cum prophetis locutus {4}est, non sicut homo cum homine, sed sicut spiritus cum homine, nempe in illo, {5} Zach. i 9, 13; ii 2, 7 [A.V. i 19; ii 3]; iv 1, 4, 5; v 5, 10; vi 4, et alibi. Sed scio quod haec non comprehendere possint illi qui non credunt hominem esse spiritum, et corpus inservire ei pro usibus in mundo; illi {6}qui se confirmarunt in eo, ne quidem audire volunt de aliqua correspondentia, et si audiunt, quia in negativo sunt, rejiciunt; immo etiam contristantur quod aliquid corpori auferatur. @1 i quod$ @2 veniat$ @3 sed$ @4 sit$ @5 i ut$ @6 si$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church