Arcana Coelestia (Elliott) n. 4666

Previous Number Next Number See English 

4666. SENSUS INTERNUS Vers. 1-3. Et habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan. Hae nativitates Jacobi: Joseph filius septendecim annorum, fuit pascens cum fratribus suis gregem, et is puer, cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui;

et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum. Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis, quia filius senectutum is ei, et fecit ei tunicam variorum colorum. `Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan' significat Divinum Naturale Domini quod concordans sub Divino Bono Rationali:

`hae nativitates Jacobi' significat illa quae sequuntur: `Joseph' significat Divinum Humanum Spirituale Domini: `filius septendecim annorum' significat statum Ipsius: `fuit pascens cum fratribus suis gregem' significat quod interesset illis qui in fide essent qui docebant: `et is puer' significat primum: `cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui' significat quod rejectis ab illis: `et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum' significat quod ab ipso appareret quales essent: `et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis' significat conjunctionem Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis: `quia filius senectutum is ei' significat vitam suam in illo: `et fecit ei tunicam variorum colorum' significat apparentias veri inde, ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur. @1 i sunt$ @2 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church