Arcana Coelestia (Elliott) n. 4669

Previous Number Next Number See English 

4669. `Joseph': quod significet Divinum Humanum Spirituale Domini, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit {1} in supremo sensu Dominus quoad Divinum Spirituale, de qua n. 3969;

quod Dominus per `Josephum' repraesentetur, in Ecclesia notum est, cum enim caelestis Josephus dicitur, non alius intelligitur; sed quid Domini `Josephus' repraesentat, non ita notum est, est enim Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Ipsius; Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Domini, est Divinum Verum quod ab Ipso in caelo et in Ecclesia; Spirituale in sua essentia non aliud est. Divinum Spirituale seu Divinum Verum, est quoque id quod vocatur regium Domini et quod quoque significatur per `Christum' seu `Messiam', videatur n. 2015 f, 3009, 3670; et quia ita, Josephus factus est sicut rex in Aegypto, et hoc ideo ut tunc repraesentaret illa quae regii Domini sunt. @1 After sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church