Arcana Coelestia (Elliott) n. 4671

Previous Number Next Number See English 

4671. `Fuit pascens cum fratribus suis gregem': quod significet quod interesset illis qui in fide essent qui docebant, constat ex significatione `pascere gregem' quod sit docere, {1} in specie ex doctrinalibus, illos qui in Ecclesia sunt; quod `pascens gregem' seu pastor sit qui docet, videatur n. 343, 3772, 3795, hic quod interesset illis qui docebant, quia dicitur `pascens cum fratribus'; fratres enim ejus in hoc capite repraesentant Ecclesiam quae deflectit a charitate ad fidem et tandem ad fidem separatam et sic ad falsa, ut patebit in {2} sequentibus. @1 i et$ @2 a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church