Arcana Coelestia (Elliott) n. 4692

Previous Number Next Number See English 

4692. `Et addiderunt adhuc odisse eum super somnia et super verba ejus': quod significet contemptum et aversionem adhuc majorem propter praedicationem veri, hic nempe de Divino Humano Domini, constat ex significatione `addere' quod sit magis; ex significatione odi' quod sit contemnere et se avertere, de qua supra n. 4681; ex significatione `somnii' quod sit praedicatio, de qua etiam supra n. 4682, 4685; et ex significatione `verborum' quod sint vera; quod `verba' sint vera, est quia omne verbum in caelo est ex Domino, ideo `verba' in sensu interno significant vera, et `Verbum' in genere omne Divinum Verum. [2] Quod ipsam rem attinet, est supremum inter vera quod Ecclesia quae separavit fidem a charitate, praecipue contemnit et (o)a quo se avertit, nempe quod Humanum Domini sit Divinum; {1} omnes qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt et non separaverunt {2} charitatem a fide, crediderunt quod Deus universi esset Divinus Homo, et quod Ipse esset Divinum Esse;

inde etiam Jehovam Ipsum nominabant; sciebant hoc ex antiquissimis, tum quoque quia apparuerat pluribus fratrum eorum ut Homo; {3} sciebant etiam quod omnia ritualia et externa Ecclesiae eorum Ipsum repraesentarent; sed qui a fide separata fuerunt, non potuerunt id credere quia non potuerunt comprehendere quomodo Humanum posset esse Divinum, et quod amor Divinus hoc faceret, quicquid enim non comprehendebant ex aliqua idea capta per sensualia corporis externa, nihili esse putabant; fides separata a charitate hoc secum habet; nam clauditur apud illos internum perceptionis, quia non datur {4} aliquod intermedium per quod influxus. [3] Ecclesia Judaica quae successit, credidit quidem Jehovam esse Hominem et quoque Deum, quia apparuerat Mosi et prophetis sicut homo, quapropter {5} unumquemvis angelum qui apparuit, nominabant Jehovam; sed usque de Ipso non aliam ideam habuerunt quam gentiles de suis diis, quibus Jehovam Deum praeferebant quia miracula potuit facere, n. 4299; non scientes quod Jehovah esset Dominus in Verbo, n. 2921, 3035; et quod esset Divinum Humanum Ipsius quod omnia ritualia eorum repraesentabant; de Messia seu Christo non aliud cogitabant quam quod futurus maximus propheta, major Mose, et maximus rex, major Davide, qui introduceret eos in terram Canaanem cum stupendis miraculis; de regno Ipsius (x)caelesti nihil voluerunt audire, et hoc quia nihil aliud quam mundana capiebant {6}; erant enim separati a charitate. [4] Ecclesia vero Christiana quidem Humanum Domini ut Divinum adorat in externo cultu, imprimis in Sacra Cena, quia dixerat quod panis ibi esset corpus Ipsius, et vinum esset sanguis Ipsius; sed Humanum Ipsius non Divinum faciunt in doctrina, distinguunt enim inter naturam Divinam et naturam humanam; hoc etiam ex causa quia Ecclesia deflexit a charitate ad fidem et tandem ad fidem separatam; et quia Humanum Domini non Divinum agnoscunt, scandalizant se multi et corde Ipsum negant, n. 4689; cum tamen res ita se habet quod Divinum Humanum Domini sit Divinum Existens a Divino Esse, de quo supra n. 4687, et quod Ipse sit Divinum Esse, nam Divinum Esse et Divinum Existens unum sunt, sicut etiam Dominus manifeste docet apud Johannem, Dixit Jesus Philippo, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me? qui vidit Me vidit Patrem;... nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit?... credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 9, 10, 11;

et (o)quoque alibi; Divinum enim Existens est ipsum Divinum procedens a Divino Esse, ac in imagine est Homo, quia caelum cujus est omne, repraesentat Maximum Hominem, ut supra n. 4687 dictum, et ad finem capitum ubi de correspondentia omnium quae apud hominem cum illo, ostensum. Dominus quidem natus est ut alius homo, et infirmum humanum (c)a matre habuit, sed Dominus hoc humanum prorsus expulit adeo ut amplius non filius Mariae esset, et Humanum in Se Divinum fecit, quod intelligitur per quod glorificatus sit; et quoque ostendit Petro, Jacobo et Johanni quod Divinus Homo esset, cum transformatus. @1 i quod porro hoc attinet$ @2 separabunt$ @3 i et$ @4 est$ @5 i etiam$ @6 ceperunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church