Arcana Coelestia (Elliott) n. 4710

Previous Number Next Number See English 

4710. `Vade et mittam te ad illos': quod significet quod doceret Divina bona spiritualia, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divinum Spirituale Domini, de qua n. 4669, 4708; cum `mitti' hoc dicitur, est docere Divina bona spiritualia, nam `mitti' in sensu interno est exire et procedere, n. 2397, et quoque simul docere, hic itaque Divina bona spiritualia quae procedunt a Divino Spirituali Domini; Divina bona spiritualia sunt illa quae sunt amoris et charitatis, Divina autem vera spiritualia sunt illa quae sunt fidei inde; qui illa docet, haec etiam docet, nam haec sunt ex illis et de illis; quod `mitti' in sensu interno sit procedere et docere, constare potest a multis locis in Verbo, ut pluries de Domino quod `missus a Patre', quo significatur quod procederet ab Ipso, hoc est, a Divino Bono; et quoque quod `Dominus mittat paracletum' seu spiritum veritatis, quo significatur quod sanctum verum procedat ab Ipso: et quoque prophetae mittebantur {1}, et per id significatur quod docerent illud quod procedit a Domino; haec confirmare ex Verbo quilibet potest, frequenter enim ibi legitur. @1 dicebantur missi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church