Arcana Coelestia (Elliott) n. 4713

Previous Number Next Number See English 

4713. `Et pacem gregis': quod significet quomodo cum discentibus seu Ecclesia, constat ex significatione `pacis' quod sit quomodo se haberet, de qua mox supra n. 4712; et ex significatione `gregis' quod sint illi qui discunt; `pastor' enim seu pascens est qui docet et ducit ad bonum charitatis, et `grex' qui discit et ducitur, de qua n. 343, ita quoque Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church