Arcana Coelestia (Elliott) n. 4742

Previous Number Next Number See English 

4742. `Tunica variorum colorum, quae super eum': quod significet apparentiarum quale quoad vera ex bono, constat ex significatione `tunicae variorum colorum' quod sint apparentiae veri, ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur, de qua n. 4677, hic ideo apparentiarum quale, quapropter etiam bis dicitur tunica, nempe `exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum.' Quod apparentiarum quale se habeat secundum vera ex bono, constare potest ex apparentiis veri, cum ad visum sistuntur in luce caeli, hoc est, in altera vita, ubi non alia lux est quam quae venit per caelum a Domino, et quae existit ex Divino Ipsius Vero, hoc enim coram oculis angelorum apparet ut lux, (o)n. 2776, 3190, 3195, 3222, 3339, 3340, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415; variatur haec lux apud unumquemvis secundum receptionem; omnis cogitatio angelorum fit per variegationem illius lucis, sicut etiam cogitatio hominis, tametsi homo hoc nescit quia apud hominem cadit lux illa in imagines seu ideas materiales quae in naturali seu externo ejus homine sunt ex luce mundi; inde apud eum in tantum obscuratur illa lux ut vix sciat quod lux et visus ejus intellectualis sit inde; at in altera vita, cum visus oculi non amplius est in luce mundi sed in luce caeli, tunc se manifestat quod cogitatio ejus sit inde. [2] Haec lux cum e caelo transit in mundum spirituum, sistitur ibi sub specie variorum colorum, qui colores pulchritudine, varietate et amoenitate {1} immensum excedunt colores qui sunt ex luce mundi, videantur quae prius de coloribus ab experientia n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4677 allata sunt; quia colores in altera vita inde existunt, sunt in origine sua non aliud quam apparentiae veri ex bono; verum enim ex se non lucet quia ei soli nihil flammeum inest, sed ex bono, hoc enim est instar flammae ex qua lux, quale itaque est bonum tale inde apparet verum, et quale est verum taliter a bono lucet. Inde patet quid per `tunicam variorum colorum' in sensu interno significatur, quod nempe apparentiarum quale quoad vera ex bono; per `Josephum' enim cui tunica, repraesentatur Divinum Verum, ut prius ostensum. @1 amoenitate, pulchritudine et varietate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church