Arcana Coelestia (Elliott) n. 4765

Previous Number Next Number See English 

4765. `Et dixit, `Natus non amplius': quod significet quod fides in Ipsum nulla, constat a significatione `nati' quod sit verum fidei, per `filium' enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 2813, 3373, 3704, ita per `natum' qui hic Josephus, qui quod repraesentet Divinum Verum, ostensum est; et quia omne verum est fidei, nam. quod in antiquis Ecclesiis dictum est verum seu veritas, in nova dicitur fides, n. 4690, inde per `natus non amplius' significatur quod fides in Ipsum nulla. @1 Sch has puer, but Heb is [ ](yeled) = one born, or son. In Gen. iv 13 S translates it by parvulum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church