Arcana Coelestia (Elliott) n. 4769

Previous Number Next Number See English 

4769. `Et mactarunt hircum caprarum': quod significet vera externa ex jucundis, constat ex significatione `hirci caprarum' in Verbo quod sint vera naturalia, hoc est, vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, tum quoque quod sint vera externa ex jucundis, de qua sequitur; vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, sunt vera Divina qualia sunt sensus litteralis Verbi, ex quibus doctrinalia genuinae Ecclesiae; haec proprie significantur per `hircum,' jucunda {1} quae inde sunt, significantur per `capras'; ita per `hircum caprarum in genuino sensu, illi qui in talibus veris et inde jucundis sunt; in sensu autem opposito per `hircum caprarum' significantur illi qui sunt in veris externis, hoc est, in apparentiis veri ex sensu litterae {2} quae jucundis vitae eorum conveniunt, sicut quae jucundis corporis, quae in genere voluptates vocantur, et quae jucundis animi, quae in genere (o)sunt honores et lucra; tales per `hircum caprarum' in sensu opposito significantur; verbo, per `hircum caprarum' in hoc sensu significantur qui in fide separata a charitate (o)sunt, nam hi non alia (t)vera ex Verbo desumunt quam quae cum jucundis vitae eorum concordant, hoc est, quae favent amoribus sui et mundi; cetera vera illuc per interpretationes deducunt, et inde falsitates sistunt sicut apparentias veri. [2] Quod `hircus caprarum' {3} significet illos qui in fide separata sunt, constare potest apud Danielem, Ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae, et non attingens terram, et huic hirco cornu aspectus inter oculos illius;... ex uno de quatuor cornibus exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem et versus ortum, et versus decus; quin {4} crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea {5}:... et projecit veritatem in terram, viii 5, 9, 10, 12;

agitur ibi de statu Ecclesiae in genere, non solum de statu Ecclesiae Judaicae sed etiam de statu Ecclesiae sequentis quae est Ecclesia Christiana, nam Verbum Domini est universale; `hircus caprarum' respective ad Ecclesiam Judaicam significat illos qui vera interna nihili fecerunt, sed externa acceptabant quatenus favebant amoribus eorum, qui erant ut maximi et opulentissimi essent; inde Christum seu Messiam quem exspectabant, non aliter agnoscebant quam sicut regem qui eveheret illos supra omnes gentes et populos in universo terrarum orbe, et hos subjiceret illis sicut vilissimos servos, inde deduxerunt amorem in Illum; quid amor erga proximum, prorsus non sciebant, modo quod esset conjunctio per honoris supradicti participationem et per lucrum; [3] `hircus autem caprarum' respective ad Ecclesiam Christianam, significat illos qui in veris externis ex jucundis sunt, hoc est, qui in fide separata, nam hi quoque nihil interna curant, sique illa docent, est solum ut inde aucupent famam, ut ad honores evehantur et ad lucra perveniant, haec sunt jucunda quae in corde eorum quando vera sunt in ore; et praeterea illa quae genuinae fidei sunt per sinistras interpretationes trahunt ad favorem `suorum amorum'; inde patet quid in sensu interno per illa verba apud Danielem significatur, nempe per `hircum caprarum' illi qui in fide separata; quod `hircus venerit ab occidente' est quod a malo; quod `occidens sit malum, videatur n. 3708; (o)quod `venerit super facies omnis terrae, non attingens terram' est quod super totam Ecclesiam; per `terram' in Verbo non aliud intelligitur quam terra ubi Ecclesia, ita Ecclesia, {6} n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928, 3355, 4435, 4447; `cornua quae ei', sunt potentiae ex falso, n. 2832; (m)`cornu aspectus inter oculos' est potentia ex ratiocinatione de veris fidei, quod constare potest ab illis quae de oculo {7} n. 4403-4421, {8} n. 4523-4534(n) (o)ostensa sunt;

`unum cornu quod crevit versus meridiem, ortum, et decus' est potentia ex fide separata {9} usque versus illa quae sunt status lucis caeli, status boni et veri; quod `meridies' sit status lucis, videatur n. 3708, quod `ortus seu oriens' sit status boni, n. 1250, 3249, 3708, quod `decus' sit status veri, ex Verbo passim constat {10}; quod `crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit (c)illa' est quod cognitiones boni et veri; quod `exercitus caelorum et stellae' sint cognitiones boni et veri, n. 4697; inde scitur quid sit quod `projecerit veritatem in terram,' quod nempe ipsam fidem quae in se est charitas, nam fides spectat {11} charitatem quia procedit a {12} charitate; quod in Antiqua Ecclesia vocatum est veritas, hoc in nova vocatur fides, n. 4690. [4] Similiter (o)hircus apud Ezechielem, Ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes et inter hircos: num parum vobis, pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris? sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis?... Cornibus vestris feritis omnes infirmas, donec disperseritis eas foras, xxxiv 17, 18, 21;

ibi etiam per `hircos' significantur illi qui in fide separata, hoc est, qui praeponunt doctrinam vitae, et tandem vitam non curant, cum tamen vita facit hominem non doctrina separata, et vita manet post mortem, non autem doctrina nisi quantum illa ex vita trahit;

de illis dicitur quod `pascuum bonum depascant, et reliquum pascuorum conculcent pedibus, ac quod sedimentum aquarum bibant, (o)et reliquas pedibus turbent, tum quod `cornibus feriant infirmas, donec disperserint illas'. Ex his nunc patet quinam sunt qui per `hircos' et quinam per `oves' intelliguntur, de quibus Dominus apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet oves a dextris [suis], hircos vero a sinistris, etc., xxv 32, 33;

quod `oves' sint illi qui in charitate sunt et inde in veris fidei, et quod `hirci qui in nulla charitate tametsi in veris fidei, hoc est, qui in fide separata, a singulis ibi liquet; describuntur ibi illi. [6] Quinam {13} sunt et quales {14} qui in fide separata, et per `hircos' intelliguntur, constare potest ab his binis locis;

apud Matthaeum, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, exscindetur, et in ignem conjicietur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos: non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui in caelis est:

multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me Operarii iniquitatis{15}, vii 19-23:

et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 25-27;

hi sunt qui in fide separata, et `hirci' vocantur. Quid autem `hirci' in bono sensu significant, sicut qui in sacrificiis adhibebantur, ac apud Prophetas passim nominantur, alibi {16}, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 vitae$ @2 i Verbi, sed$ @3 i in sensu Verbi interno$ @4 quia I$ @5 eos$ @6 i videatur$ @7 hoc sit, videatur$ @8 i et$ @9 illa$ @10 pluries patet$ @11 vera fidei spectant$ @12 vera fidei procedunt ex$ @13 etiam alibi a Domino, ut sciatur quinam$ @14 i sunt$ @15 operantes iniquitatem as Greek.$ @16 See n. 9670, 9937 and 10042.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church