Arcana Coelestia (Elliott) n. 4814

Previous Number Next Number See English 

4814. `Et factum in tempore hoc': quod significet statum sequentium, constat ex significatione `temporis' quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3938; quod sit status sequentium, significatur per quod dicatur `factum in tempore hoc memoratur enim quid factum in sequentibus; sequentia etiam in serie fluunt ab illis quae antecedunt; actum enim in capite praecedent est de filiis Jacobi, quod vendiderint Josephum et quod Jehudah ad id suaserit, de quo in capite praecedente ita, `Dixit Jehudah a fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? ite et vendamus eum Jishmaelitis', vers. 26, 27, per quae significatum quod abalienaverint Divinum Verum, imprimis Jehudah, per quem ibi in sensu proximo significatur tribus Jehudae, et in genere pravi in Ecclesia qui contra bonum quodcumque, videatur n. 4750, 4751; hoc spectatur per quod dicitur `in tempore hoc'; nunc enim de Jehudah agitur, et de ejus filiis ex muliere Canaanitide, et dein ex Tamare nuru sua; et per illa in sensu interno describitur {1} tribus Jehudae respective ad illa quae sunt Ecclesiae apud illam institutae. [2] Quod per `tempus' significetur status, ac inde per `factum in tempore hoc' status sequentium, non potest non apparere sicut alienum; causa est quia non comprehendi potest quomodo notio temporis mutari potest in notionem status, seu cum tempus legitur in Verbo, quod intelligendum (o)sit tale quod est status; sed sciendum quod cogitationes angelorum non ducant aliquid a tempore nec a spatio, quia in caelo sunt; cum enim {2} reliquerunt mundum, etiam reliquerunt notionem temporis et spatii, ac induerunt notiones status, nempe status boni et veri; quapropter cum homo legit Verbum, et inde cogitat de tempore et de illis quae temporis sunt, angeli apud eum non percipiunt aliquid temporis, sed loco ejus illa quae sunt status; correspondent etiam; immo nec homo in interiore cogitatione percipit tempus, sed in exteriore, ut constare potest a statu hominis cum ejus exterior cogitatio sopita est, hoc est, cum dormit; et quoque a plure alia experientia. Sed sciendum quod in genere bini status sint, nempe status boni et {3} veri; ille status vocatur status esse, hic autem status existere; esse enim est boni, et inde existere est veri; statui esse correspondet spatium, et statui existere tempus; inde constare potest quod cum homo legit hoc `et factum in tempore hoc', angeli apud eum nequaquam percipere `possint illa verba' sicut homo {4}; similiter in reliquis; quicquid enim in Verbo scriptum est, hoc tale est ut in correspondentem sensum vertatur apud angelos, qui sensus prorsus non apparet in sensu litterae, mundanum (o)enim quod est sensus litterae, vertitur in spirituale quod est sensus interni. @1 i qualis$ @2 cumque$ @3 i status$ @4 i sed quod loco eorum percipiant statum sequentium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church