4827. `Et fuit in Kezib in parere illam eum': quod significet statum, constat ex significatione `Kezib' quod sit status nempe idololatrici significati per `Shelah', in quo geris Judaica fuit;
et ex significatione `parere' quod sit conjungi actu, de qua n. 3905, 3915; 3919; et quia conjunctio fuit cum malo quod inest idololatrico, dicitur quod `illa' vocaverit nomen ejus Shelah, ut patet ex lingua originali, nam per illam, nempe filiam Shuae, significatur malum quod ex falso mali, n. 4818, 4819.