Arcana Coelestia (Elliott) n. 4832

Previous Number Next Number See English 

4832. `Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae':

quod significet quod in falso mali, constat ex repraesentatione `Eri' et significatione `primogeniti' quod sit falsum fidei, de qua mox supra n. 4830; quod hoc falsum esset falsum mali, patet ab illis quae supra; n. 4818 dicta sunt; sed apud hunc filium {1} tale falsum mali ut ne quidem repraesentativum Ecclesiae apud aliquam posteritatem ex illo institui potuerit, quapropter dicitur (o)quod `malus in oculis Jehovae et mori fecit illum Jehovah'. Apud totam illam gentem a prima origine imprimis a Jehudah, fuit falsum mali, hoc est, falsum doctrinale ex malo vitae, sed apud unum Jehudae filium aliter quam apud alterum, et {2} praevisum quodnam inservire posset, et quod non id quod apud Erum primogenitum, nec quod apud Onan secundo genitum, sed quod apud Shelah, quapropter bini illi exstincti sunt, et hic conservatus; quod apud totam illam gentem a prima origine fuerit falsum mali, describitur manifeste apud Mosen, his verbis, Corrupit mihi, non filii Ipsius, macula eorum, generatio perversa et contorta: cum vidit Jehovah, et reprobavit prae indignatione filios suos, et filias suas;

et dixit, Occultabo facies Meas ab eis, videbo quid posteritas eorum; nam generatio perversitatum illi, filii in quibus non fidelitas:... addam super eos mala, tela Mea consumam in eis, exhausti fame {3}, (o)et consumpti anthrace {4}, et excidio amaro:... gens perdita consiliis [ille], et nulla in illis intelligentia:... ex vite Sodomae vitis eorum et ex arvis Amorae, uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis: venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud reconditum {5} apud Me, obsignatum in thesauris Meis?... prope est dies interitus eorum, et properant futura illis, Deut. xxxii 5, 19, 20, 23, 24, 28, 32, 33, [34,] 35;

per illa verba in sensu interno describitur falsum mali in quo gens illa fuit, et quod illis irradicatum. @1 i Jehudae$ @2 at$ @3 combusti$ @4 combusti pruna$ @5 absconditum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church