Arcana Coelestia (Elliott) n. 4837

Previous Number Next Number See English 

4837. `Et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram': quod significet contrarium amori conjugiali [, constat ex sequentibus]; describitur per `Erum primogenitum Jehudae' falsum mali, in quo primum fuit gens Judaica; et per `Onan secundo genitum' describitur malum quod ex falso mali, in quo postea fuit illa gens; et per `Shelah filium tertium' describitur idololatricum quod inde, in quo dein continue fuerat, (o)n. 4826: malum ex falso mali describitur per id quod fecerat Onan, quod nempe semen non dare vellet fratri, sed quod `perderet ad terram'; quod per id significetur contrarium amori conjugiali, est quia per conjugiale (o)in sensu interno intelligitur id quod est Ecclesiae; est enim Ecclesia conjugium boni et veri; huic conjugio prorsus contrarium est malum ex falso mali, hoc est, contrarii conjugio isti sunt qui in tali malo. [2] Quod non fuerit genti illi aliquod conjugiale tam in sensu spirituali quam in naturali intellectum, patet manifeste ex eo quod ei permissum fuerit plures uxores ducere; ubi enim est conjugiale in sensu spirituali intellectum, hoc est, ubi bonum et verum Ecclesiae, consequenter ubi {1} Ecclesia, ibi nequaquam hoc permittitur; nam genuinum conjugiale nusquam dabile est quam apud illos apud quos Ecclesia seu regnum Domini est, et apud hos non nisi quam inter binos, n. 1907, 2740, 3246; conjugium inter binos qui in genuino amore conjugiali sunt, correspondet conjugio caelesti, hoc est, conjunctioni boni et veri {2}, mari nempe bono et uxor vero illius boni; etiam cum in genuino amore conjugiali sunt, in illo conjugio sunt; quapropter ubi Ecclesia, nusquam permissum est plures uxores ducere; at quia non fuit Ecclesia apud posteritatem ex Jacobo, sed modo repraesentativum Ecclesia seu externum Ecclesiae absque interno ejus, (o)n. 4307, 4500, ideo apud illam permissum est; et praeterea conjugium unius mariti cum pluribus uxoribus sisteret in caelo (o)ideam seu imaginem sicut unum bonum conjungeretur pluribus veris quae inter se non concordant, et sic quod bonum nullum esset; nam bonum ex non concordantibus veris nullum fit, bonum enim a veris et eorum inter se concordantia suum quale habet; [3] sisteret etiam imaginem sicut Ecclesia non una foret, sed plures, et hae distinctae inter se secundum vera fidei seu secundum doctrinalia, cum tamen una est cum bonum ibi est essentiale, et id qualificatur et quasi modificatur per vera; Ecclesia est imago caeli, nam est regnum {3} Domini in terris; caelum distinguitur in plures societates communes, ei his subordinatas minores, sed usque unum sunt per bonum; vera fidei se habent ibi secundum bonum congrue, illa enim bonum {4} spectant et ex eo sunt; si distinctum foret caelum secundum vera fidei et non secundum bonum, caelum nullum foret, nam nihil unanimitatis esset, unum enim vitae seu una anima non potuisset illis esse a Domino;

hoc solum datur in bono, hoc est, in amore in Dominum et in amore erga proximum; (m)amor enim conjungit omnes, et cum amor boni et veri est singulis, tunc est commune quod a Domino, ita Dominus Qui conjungit omnes; amor boni et vi est qui amor erga proximum vocatur, nam proximus est qui in bono et inde vero, ac in sensu abstracto {5} ipsum bonum et ejus verum.(n) Ex his constare potest cur conjugium intra Ecclesiam erit inter unum maritum et unam uxorem; et cur permissum posteris Jacobi plures uxores ducere, et quod hoc ob causam quia non ibi Ecclesia fuit, et proinde {6} ibi repraesentativum Ecclesiae (o)non institui potuit per conjugia, quia in contrario fuerunt amori conjugiali. @1 i est$ @2 i ibi$ @3 caelum$ @4 id enim$ @5 i est$ @6 nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church