Arcana Coelestia (Elliott) n. 4846

Previous Number Next Number See English 

4846. `Quia dixit': quod significet cogitationem, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per `dixit' significatur quod in se dixit seu cogitavit `quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem'; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church