Arcana Coelestia (Elliott) n. 4869

Previous Number Next Number See English 

4869. `Quia non novit quod nurus ejus illa': quod significet quod non apperciperet verum Ecclesiae {1}repraesentativae esse, constat ex significatione `nurus' quod sit Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, de qua n. 4843; quod sit verum Ecclesiae repraesentativae quod significatur, est quia per `Tamarem' quae hic nurus, repraesentatur Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, n. 4829, 4831; de his videantur quae supra n. 4865, 4866, 4868 ostensa sunt. @1 Respective I, but see n.4863$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church