Arcana Coelestia (Elliott) n. 4899

Previous Number Next Number See English 

4899. `Ecce misi haedum hunc': quod significet satis esse quod sit pignus, constat ex significatione `haedi caprarum' quod sit pignus amoris conjugialis seu conjunctionis, de qua n. 4871, hic modo pignus, quia non acceptatus est haedus, ex causa, de qua prius, quod non esset conjugiale; et quia ex illa causa, idcirco per `tu non invenisti illam' significatur si non sit conjugiale, hoc etiam profluit ex indifferentia, de qua n. 4897. Haec ulterius explicare supersedetur ex causa de qua supra n. 4893, quod nempe caderent in umbram intellectus, et quae in umbram illam, etiam in non fidem cadunt; sicut quod conjugiale erit ut sit Ecclesia, nempe conjugiale inter verum et bonum, et quoque quod internum erit in externo, et quod absque illis duobus nihil Ecclesiae sit; de his qualia fuerunt in Ecclesia Judaica, in sensu interno hic agitur, quod nempe respective ad gentem illam non aliquod internum fuerit in externo, sed respective ad ipsa statuta et leges abstracte a gente, quod fuerit. Quis hodie aliter credit 2 quam quod apud gentem Judaicam Ecclesia fuerit, immo quod gens illa prae reliquis electa et amata fuerit, et hoc imprimis ex causa quia tot et tanta miracula apud illam facta fuerunt, {1}et quia tot ad illam prophetae missi, et quoque {2}quia apud illam Verbum {3}fuit; cum tamen gens illa in se nihil Ecclesiae habuit, in nulla enim charitate fuit, quid genuina charitas, prorsus non scivit, in nulla etiam fide in Dominum fuit, venturum Illum novit, sed ut eveheret illos supra omnes in universo {4}, at quia hoc non factum, Ipsum prorsus rejecit; de regno Ipsius caelesti nihil scire voluit; haec quae sunt interna Ecclesiae, gens illa ne quidem doctrina agnovit, minus vita; ex his solum concludi potest quod nihil Ecclesiae in illa gente fuerit; aliud est quod Ecclesia sit apud gentem, et aliud quod Ecclesia sit 3 in gente; ut pro exemplo, Ecclesia Christiana est apud illos qui Verbum habent, et ex doctrina praedicant Dominum, sed usque nihil Ecclesiae est in illis nisi in conjugio boni et veri sunt, hoc est, nisi in charitate erga proximum et inde in fide, ita nisi interna Ecclesiae sint in externis; qui solum in externis separatis ab internis sunt, in illis non est Ecclesia; qui quoque in fide separata a charitate, in illis nec est Ecclesia; qui agnoscunt Dominum ex doctrina et non vita, in illis nec est Ecclesia; inde patet quod aliud sit quod Ecclesia sit apud gentem 4 et aliud quod sit in gente; in sensu interno in hoc capite agitur de Ecclesia apud gentem Judaicam, et in gente illa; qualis Ecclesia apud illam gentem fuerit, describitur per conjunctionem Tamaris cum Jehudah sub praetextu leviratus, et qualis Ecclesia in illa gente `fuerit' per conjunctionem Jehudae cum Tamare ut cum meretrice; sed specialius illa exponere supersedetur ob causam de qua supra, caderent enim, ut dictum, in umbram intellectus; quod umbra intellectus in his sit, constare potest ex eo quod hodie vix aliquis sciat quid internum Ecclesiae; quod sit charitas erga proximum in velle, et a velle in agere; et inde fides in {5} percipere, quis hoc novit? cum hoc nescitur, et magis cum negatur, ut fit ab illis qui fidem absque charitatis operibus salvificam faciunt, in quam non umbram caderent illa quae de conjunctione interni cum externo Ecclesiae apud gentem Judaicam, et in gente illa hic in sensu interno {6}dicuntur; qui non sciunt quod id internum ac ita essentiale Ecclesiae sit, remotissimi stant a primo gradu ad intelligendum talia, {7}proinde ab innumerabilibus et ineffabilibus quae sunt in caelo, ubi illa quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, sunt omne vitae, proinde omne sapientiae (c)et intelligentiae. @1 quodque$ @2 quod$ @3 fuerit$ @4 A had but d credidit$ @5 i ejus$ @6 describantur$ @7 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church