Arcana Coelestia (Elliott) n. 4909

Previous Number Next Number See English 

4909. `Dicendo, Viro, cui haec, ego gravida': quod significet quod religioso illorum tale inesset, constat a repraesentatione `Jehudae' qui hic `vir' quod sit religiosum gentis Judaicae, de qua n. 4864, 4905; et ex significatione in utero gestare seu `gravida esse' quod sit produci, de qua n. 4904, hic autem inesse, nam quod productum est, id inest nempe id quod conceptum; productum hoc est primus effectus, qui quia est efficiens, vocantur causa, ex qua ulterior effectus, de quo supra n. 4904. Quid religioso illorum inesset, constare potest ab illis quae supra n. 4899 dicta sunt et quoque (c)ex illis quae sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church