Arcana Coelestia (Elliott) n. 4937

Previous Number Next Number See English 

4937. Infernales spiritus etiam quandoque humerum ex phantasia sistunt, per quem faciunt ut vires repercutiantur, transire etiam nequeunt, sed hoc solum pro illis qui in tali phantasia sunt;

sciunt enim quod `humerus' correspondeat omni potentiae in spirituali mundo; etiam per humerum in Verbo significatur omnis potentia, ut patet in his locis {1}, Confregisti jugum oneris ejus, et baculum humeri ejus, Esai. ix (x)3 [A.V. 6]:

Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis, Ezech. (x)xxxiv 21:

Findes ei omnem humerum, Ezech. xxix 6, 7:

Ut serviant Jehovae humero uno, Zeph, iii 9:

Puer natus est nobis,... et erit principatus super humero Ipsius, Esai. ix 5 [A.V. 6]:

Dabo clavem domus Davidis super humero {2} Ipsius, Esai. xxii 22.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church