Arcana Coelestia (Elliott) n. 4964

Previous Number Next Number See English 

4964. `Descendere factus Aegyptum': quod significet ad scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione `Aegypti' quod sit scientia, seu scientificum in communi, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; sed quale id scientificum {1}fuit quod per `Aegyptum' proprie significatur, nondum explicatum est. In Antiqua Ecclesia fuerunt doctrinalia et fuerunt scientifica; doctrinalia agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, scientifica autem de correspondentiis mundi naturalis cum mundo spirituali, et de repraesentativis (t)spiritualium et caelestium in naturalibus et terrestribus; haec fuerunt scientifica illorum qui in Ecclesia Antiqua; [2] Aegyptus fuit inter illas regiones et inter illa regna ubi etiam Antiqua Ecclesia fuit, n. 1238, 2385, sed quia ibi {2}imprimis scientifica tradebantur, idcirco per `Aegyptum' significatur scientificum in genere; et ideo quoque in Verbo prophetico toties de Aegypto agitur, et ibi tale scientificum per illam in specie intelligitur; ipsa magia Aegyptiaca etiam inde originem habuit; noverunt enim correspondentias naturalis mundi cum spirituali, quibus dein postquam Ecclesia apud illos cessavit, ad magica abusi sunt. Quia nunc talia scientifica apud illos fuerunt, nempe quae docebant correspondentias, et quoque repraesentativa et significativa, et quia haec inserviebant doctrinalibus Ecclesiae, imprimis ad intelligendum illa quae in Verbo illorum dicta fuerunt (quod Verbum Antiquae Ecclesiae fuerit tam propheticum quam historicum, simile huic Verbo sed aliud, videatur n. 2686), inde est quod per `descendere factus Aegyptum' significentur ad scientifica quae Ecclesiae. [3] Quia Dominus per `Josephum' repraesentatur, et hic dicitur quod `Josephus descendere factus sit Aegyptum', significatur quod Dominus cum Internum Suum Hominem glorificaret, hoc est, Divinum faceret, primum imbuerit scientifica Ecclesiae, et ab illis et per illa progressum fecerit ad interiora magis et magis, et tandem usque ad Divina; placuit enim Ipsi secundum talem ordinem {3}Se Ipsum glorificare seu Divinum facere, secundum qualem hominem regenerat seu spiritualem facit, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, nempe ab externis quae sunt scientifica et vera fidei, successive ad interna quae sunt charitatis erga proximum et amoris in Ipsum. Inde patet quid significatur per haec verba apud Hosheam, Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1;

quod haec de Domino, videatur Matth. ii 15. @1 fuerit placed after significatur$ @2 non ita doctrinalia tradebantur sicut alibi, sed scientifica$ @3 Seipsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church