Arcana Coelestia (Elliott) n. 5006

Previous Number Next Number See English 

5006. `Et prehendit eum in veste ejus': quod significet quod verum non spirituale applicaret se ad ultimum veri spiritualis, constat ex repraesentatione `uxoris Potiphari' de qua haec dicuntur, quod sit verum naturale non spirituale, de qua n. 4988;

ex significatione `prehendere' (o)hic quod sit applicare se; et ex significatione `vestis' quod sit verum, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, hic ultimum veri spiritualis, quod in hoc statu est Josephi;

`Josephus' enim hic est bonum naturale spirituale, n. 4988, 4992;

quod hujus boni verum sit cum quo verum naturale non spirituale voluit conjungi, a serie rerum in sensu interno patet. [2] Sed quid sit et quid involvat quod verum naturale non spirituale vellet conjungi cum vero naturali spirituali, est hodie arcanum, imprimis ex illa causa quia pauci solliciti sunt et scire volunt quid verum spirituale et quid verum non spirituale, et usque adeo de eo non solliciti sunt ut vix audire velint nominari spirituale; cum solum nominatur, ilico tenebrosum quid obvenit et tunc simul triste, et fit nauseabundum et sic rejicitur; quod ita fiat, etiam mihi ostensum est; aderant spiritus ex Christiano orbe cum mens in talibus esset, et illi tunc missi in eum statum in quo fuerunt in mundo; ii solum ad cogitationem de bono et vero spirituali non modo tristitia affecti sunt, sed (t)etiam ex aversatione tali fastidio correpti ut dicerent se sentire apud se simile quod in mundo excitat vomitum; sed illis dicere dabatur quod hoc veniat ex eo quod affectiones eorum fuerint modo in terrestribus, corporeis et mundanis, in quibus solis eum homo est, tunc ad illa quae sunt caeli, nauseat; et quod templa frequentaverint ubi Verbum praedicatum, non ex quodam desiderio sciendi illa quae sunt caeli, sed ex alia cupidine attracta a tempore infantiae; inde patuit qualis hodie orbis Christianus est; [3] causa in genere est quod Ecclesia Christiana hodie solam fidem praedicet, non autem charitatem, et sic doctrinam non autem vitam, et quando non vitam, homo in nullam affectionem boni venit, et quando in nulla affectione boni est, in nulla etiam veri est; inde est quod contra jucundum vitae plerorumque sit, de rebus caeli aliquid amplius quam quod ex infantia notum est, audire. [4] Cum tamen res se ita habeat, quod homo in mundo sit ut initietur per exercitia ibi in illa quae sunt caeli, et quod vita ejus in mundo vix instar momenti sit respective ad vitam ejus post mortem, haec enim est aeterna;

sed pauci sunt qui credunt quod victuri post mortem, et ideo quoque caelestia illis nauci sunt; sed hoc asseverare possum, quod homo statim post mortem in altera vita sit, et quod ibi ejus vita in mundo prorsus continuetur, et talis sit qualis {1} in mundo fuerat;

hoc asseverare possum quia id scio; locutus enim sum cum paene omnibus quos notos habui in vita corporis postquam ex hac excesserunt; et inde per vivam experientiam scire datum qualis sors unumquemvis manet, quod nempe sors secundum vitam cuivis; sed qui tales sunt, ne quidem haec credunt. Quid autem sit et quid involvat quod verum naturale non spirituale vellet conjungi cum vero naturali spirituali, quae significantur per quod `prehenderit Josephum in veste', in mox sequentibus dicetur. @1 i illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church