Arcana Coelestia (Elliott) n. 5034

Previous Number Next Number See English 

5034. `Et accensa ira illius': quod significet aversionem a vero spirituali, constat ex significatione `irae' quod sit recessio a bono charitatis, de qua n. 357, ita aversio, hic a vero spirituali quia de hoc agitur; quod `ira' sit aversio, est quia homo quamdiu est in ira contra aliquem, avertat animum ab illo; ira enim existit seu excitatur cum aliquis seu aliquid contrariatur alicujus amori, per quem conjunctio est cum aliquo seu cum aliqua re; cum conjunctio illa rumpitur, tunc excandescit seu irascitur homo, sicut aliquid ex suae vitae jucundo, proinde aliquid ex sua vita amissum sit, hoc triste vertitur in dolorem et dolor in iram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church