Arcana Coelestia (Elliott) n. 5078

Previous Number Next Number See English 

5078. `Et pistor': quod significet apud illa in corpore quae subjecta sunt parti voluntariae, constat ex significatione `pistoris' quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod subordinatum seu subjectum est parti voluntariae interni hominis;

quod `pistor' id significet, est quia omne quod esui inservit, seu quod editur, sicut `panis', `cibus in genere', et omne `opus pistoris' praedicatur de bono, et {1}sic se refert ad partem voluntariam; omne enim bonum est illius partis, sicut omne verum est partis intellectualis, ut mox supra n. (x)5077 dictum est; quod `panis' sit caeleste seu bonum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976. Quod hic et in 2 sequentibus hujus capitis de sensualibus externis utriusque generis in sensu interno agatur, est quia in priore capite actum est de Domino quomodo Ipse interiora Naturalis Sui glorificavit seu Divina fecit, hic {2}igitur agitur de Domino quomodo Ipse exteriora Naturalis glorificavit seu Divina fecit; exteriora naturalis sunt quae proprie corporea vocantur, seu sensualia utriusque generis una cum recipientibus, {3}haec enim cum illis {4}constituunt (c)id quod corpus vocatur, videatur supra n. 5077; Dominus ipsum corporeum in Se Divinum fecit, tam sensualia ejus quam recipientia, quapropter etiam e sepulcro corpore resurrexit; et quoque post resurrectionem dixit discipulis, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ipse Ego sim, palpate Me et videte, nam spiritus {5}non carnem et ossa habet, sicut Me videtis habentem, Luc. xxiv 39. 3 Credunt plerique hodie qui ab Ecclesia, quod unusquisque resurrecturus sit ultimo die et tunc corpore; quae opinio tam universalis est ut vix aliquis {6} ex doctrinali aliter credat; sed illa opinio ideo invaluit quia homo naturalis putat quod solum corpus sit quod vivit; quapropter nisi illud vitam denuo recepturum crederet, negaret prorsus resurrectionem; sed ita se res habet:

homo statim post mortem resurgit et tunc apparet sibi in corpore prorsus sicut in mundo, cum tali facie, cum talibus membris, brachiis, manibus, pedibus, pectore, ventre, lumbis; immo etiam cum se videt et se tangit, dicit quod homo sit sicut in mundo; {7}at usque non est externum ejus quod circumtulit in mundo quod videt et tangit sed est internum quod constituit ipsum illud humanum quod {8}vivit, et quod externum circum se seu extra singula sui habui:, per quod esse potuit in mundo, et 4 convenienter ibi agere et functiones obire; ipsum corporeum terrestre non amplius ei alicui usui est; est in alio mundo ubi aliae functiones et aliae vires et potentiae, quibus corpus ejus quale ibi habet, adaptatum est; hoc videt oculis suis, non illis quos habuit in mundo, sed illis quos ibi habet, qui sunt interni ejus hominis et e quibus per oculos corporis viderat prius mundana et terrestria; id quoque tactu sentit, non manibus seu sensu tactus quo gavisus in mundo, sed manibus et sensu tactus quo gaudet ibi, qui est ex quo sensus ejus tactus in mundo exstitit; (m)omnis etiam sensus ibi est exquisitior et perfectior, quia est interni hominis soluti ab externo; internum enim {9}est in perfectiore statu quia {10}dat externo sentire, sed cum in externum agit, ut in mundo, tunc sensatio hebetatur et obscuratur; praeterea internum est quod sentit internum, et externum quod externum; inde est quod homine post mortem se mutuo videant, et {11}in societate simul sint secundum interiora; ut certus de illa re essem, etiam mihi datum est ipsos spiritus tangere, et cum illis multoties (t)de illa re loqui, 5 videatur n. 322, 1630, 4622.(n) Mirantur valde homines post mortem, qui tunc spiritus vocantur, {12}et qui in bono vixerunt, angeli, quod homo Ecclesiae credat se non prius visurum vitam aeternam quam ultimo die cum interiturus mundus, et quod tunc reinduiturus pulverem rejectum, cum tamen homo Ecclesiae novit quod post mortem resurgat. Quis enim non dicit, quando homo moritur, postea quod anima vel spiritus {13}ejus sit vel in caelo vel in inferno? et quis non dicit de infantibus suis qui mortui, quod in caelo sint? et quis non consolatur aegrotum, vel quoque morti judicatum, quod brevi venturus sit in alteram vitam? {14}ac qui in agone mortis est et praeparatus nec aliter credit'; (m)immo etiam ex illa fide multi vindicant sibi potestatem eximendi a locis {15}damnationis, et intromittendi in caelum, et missas faciendi pro illis; {16} quis non novit, quae Dominus dixit ad {17}latronem, `Hodie Mecum eris in paradiso', Luc. xxiii 43; et quae Dominus dixit de divite et Lazaro, quod {18}ille in infernum translatus sit, hic autem ab angelis in caelum? Luc. xvi 22, 23; et quis non novit, quae Dominus docuit de resurrectione, quod non {19}Deus sit mortuorum sed viventium? Luc. xx 38. Haec novit homo, 6 et quoque ita cogitat et ita loquitur cum ex spiritu cogitat et loquitur, at quando ex doctrinali, prorsus aliter dicit, quod nempe non prius resurrecturus sit quam ultimo die; cum tamen ultimus dies cuique sit cum moritur, et quoque tunc ei judicium, sicut etiam plures loquuntur: quid per `cute circumdari, et ex carne videre Deum', apud Hiobum xix 25, 26, intelligitur, videatur n. 3540 ad fin. Haec dicta sunt ob causam ut sciatur quod nullus homo corpore quo circumdatus fuit in mundo, resurgat, sed quod solus Dominus, et hoc quia Ipse corpus suum, dum fuit in mundo, glorificavit seu Divinum fecit. @1 ita$ @2 ideo$ @3 nam haec$ @4 After vocantur$ @5 After ossa$ @6 i hodie$ @7 sed$ @8 vixit$ @9 After statu$ @10 internum dat$ @11 omne sensum gaudeant$ @12 quod homo Ecclesiae credat se resurrecturum denuo et reinduiturum pulverem rejectum et non prius visurum vitam aeternam quam ultimo die, cum interiturus mundus$ @13 After anima$ @14 et qui cum in agone mortis est, et praeparatus, aliter credit$ @15 A d purgatoriis, i damnationis$ @16 i et$ @17 praedonem$ @18 i post mortem$ @19 After viventium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church