Arcana Coelestia (Elliott) n. 5117

Previous Number Next Number See English 

5117. `Et maturuerunt botri illius uvas': quod significet conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti, constat ex significatione `maturescere' quod sit renascentiae seu regenerationis progressus usque ad conjunctionem veri cum bono, ita conjunctio; ex significatione `botrorum' quod sint verum boni spiritualis, et `uvarum' quod sint bonum veri caelestis, hic utrumque in sensuali quod per `pincernam' repraesentatur, conjunctio eorum in sensuali similiter se habet sicut maturitio botrorum in uvas; in renascentia enim seu regeneratione tendit omne verum ad conjunctionem cum bono; prius verum non vitam accipit {1}, proinde non {2} fructificatur; hoc repraesentatur in arborum fructibus cum maturescunt; in immaturis qui hic sunt `botri', repraesentatur status cum (t)adhuc verum praedominatur, in maturis autem qui hic sunt `uvae', cum bonum praedominium habet, praedominium boni etiam repraesentatur in sapore et dulcedine quae in uvis maturis percipiuntur. Sed de conjunctione veri cum bono in sensuali parti intellectuali subjecto non plura dici possunt, sunt arcaniora quam ut capi queant; praecedent omnino cognitiones {3} de statu caelestis spiritualis, et de sensuali hoc, tum de statu naturalis in quo conjunctio illa existit. [2] Quod `uvae' significent bonum spiritualis hominis, ita charitatem, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei,... exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas, v 1, 2, 4;

`vinea' pro Ecclesia spirituali {4}; `exspectavit ut faceret uvas' pro bona charitatis, `sed fecit labruscas' pro mala odii et vindictae: [3] apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, lxv 8;

`mustum in botro' pro vero ex bono in naturali: [4] apud Jeremiam,

Colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, viii 13;

`non uvae in vite' pro quod non bonum interius seu rationale, `non ficus in ficu' pro quod non bonum exterius seu naturale; `vitis' enim est intellectuale, ut mox supra n. 5113 ostensum; cum ibi conjunctio veri et boni, est `vitis' rationale, nam inde est rationale;(n) (o)quod `ficus' sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur n. 217: [5] apud Hosheam,

Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros, ix 10;

`uvae in deserto' pro bono rationali nondum spirituali facto, `primitivum in ficu' pro bono naturali similiter; `Israel' pro Ecclesia spirituali Antiqua in suo initio, `patres' hic et alibi non sunt filii Jacobi, sed sunt illi apud quos Ecclesia Antiqua primum instaurata fuit: [6] apud Micham,

Non {5} botrus ad comedendum, primitivum desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, vii 1, [2];

`botrus ad comedendum' pro bono charitatis in suo initio, `primitivum' pro vero fidei etiam tunc: apud Amos,

Ecce dies venientes,... ut attingat arans metentem, et calcans uvas trahentem semen: [et stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent:] et reducam captivitatem populi Mei,... ut aedificent urbs devastata, et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum illarum, et faciant hortos {6}, et comedant fructum eorum, ix 13, 14,;

agitur ibi de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae ita describitur, (m)conjunctio boni spiritualis cum vero ejus {7} per quod `attinget arans metentem', et conjunctio veri spiritualis cum bono ejus per quod `attinget calcans uvas trahentem semen'; {8} bona amoris et charitatis inde, significantur per quod `montes stillabunt mustum et colles diffluent' ;(n) `reducere captivitatem populi' pro liberare a falsis, `aedificare urbes devastatas' pro doctrinalia veri falsificata rectificare, `sedere et plantare vineas' pro excolere illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, `bibere vinum earum' pro appropriare vera illius Ecclesiae quae sunt charitatis, et `facere {9}hortos et comedere fructum eorum' pro appropriare bona inde; (m)quisque videre potest quod aedificare urbes, plantare vineas, bibere vinum, facere {9}hortos et comedere fructum eorum, {10}sint mere naturalia, in quibus nisi sensus spiritualis sit, nihil Divinum foret inibi:(n) apud Mosen, [8] Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. xlix (x)11; ibi de Domino, `vinum' pro bono spirituali ex amore Divino, `sanguis uvarum' pro bono caelesti inde: apud eundem, [9] Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. xxxii 14;

ibi de Ecclesia Antiqua cujus bona amoris et charitatis ita describuntur; singula significant aliquod bonum in specie; `sanguis uvae' bonum spirituale caeleste, ita vocatur Divinum in caelo procedens a Domino; vinum {11}appellatur `sanguis uvarum' quia utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, at `vinum' praedicatur de Ecclesia spirituali, et `sanguis' de Ecclesia caelesti; et quia ita, in Sancta Cena vinum mandatum est: apud eundem, De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, Deut. xxxii 32; ibi de Ecclesia Judaica, `de vite Sodomae vitis eorum et de agris Amorrhae' pro quod intellectualis pars falsis ex amore infernali obsessa; `uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis' pro quod voluntarium {12}ibi simile; `uva' enim quia in bono sensu significat charitatem, inde praedicatur de voluntario, sed de voluntario {13} in parte intellectuali; in opposito sensu similiter, nam omne verum est intellectus, et omne bonum est voluntatis: [11] apud Johannem, Angelus dixit, Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18;

[12] `vindemiare botros terrae' pro destruere omnia charitatis: apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus? vii 16:

et apud Lucam, Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam, vi 44;

quia ibi de charitate erga proximum agitur, dicitur quod `ex fructibus', qui sunt bona charitatis, cognoscentur; bona charitatis interna sunt `uvae', et externa sunt `ficus' {14}. Quod lex in Ecclesia Judaica lata sit, Cum veneris in vineam socii tui, comedes uvas juxta animam tuam, ad satietatem tuam, sed in vas tuum non dabis, Deut. xxiii 25, involvit quod quisque apud alios qui in alia doctrina et religione sunt, addiscere et acceptare possit charitatis eorum bona, sed non imbuere illa et conjungere suis veris; `vinea' quia est Ecclesia, est ubi doctrina seu religio; `uvae' sunt bona charitatis; `vas' est verum Ecclesiae. @1 accepit$ @2 nec$ @3 cogitationes I$ @4 i n. 1069$ @5 Num AI$ @6 See p. 681, note 3$ @7 et veri cum bono$ @8 i ac$ @9 botros AI. Heb is (ganoth)=`gardens.' S seems to have misread hortos as botros.$ @10 sit mere naturale in quo$ @11 vocatur$ @12 inde$ @13 quod$ @14 i cum quibus fit comparatio, quia omnia comparativa in Verbo sunt simul repraesentativa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church