Arcana Coelestia (Elliott) n. 5132

Previous Number Next Number See English 

5132. `Et facias quaeso mecum misericordiam': quod significet charitatis receptionem, constat ex significatione `misericordiae' quod sit amor, de qua n. 3063, 3073, 3120, 5042, hic amor erga proximum seu charitas quia supra n. 5130 de fidei receptione dictum, fides enim et charitas unum facient in sensuali cum hoc renascitur. Quod `misericordia' charitatem significet, est quia omnes qui in charitate, in misericordia sunt, seu qui amant proximum, miserentur ejus quapropter exercitia charitatis per misericordiae opera in Verbo describuntur, ut apud Matthaeum, Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et amicivistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me, xxv 35, 36;

et alibi per quod pauperibus, afflictis, viduis, pupillis benefaciendum. [2] Charitas in sua essentia est velle proximo bene et affici bono et pro proximo agnoscere bonum consequenter illos qui in bono sunt, cum differentia quantum in bono; inde charitas quia afficitur bono, afficitur misericordia erga illos qui in miseriis sunt; bonum charitatis hoc in se habet quia descendit ex amore Domini erga universum genus humanum, qui amor est `misericordia' quia omne genus humanum in miseriis constitutum est;

apparet {1} misericordia quandoque apud malos qui in nulla charitate sunt, sed est dolor propter quod ipse patitur, est enim erga amicos qui unum secum faciunt, qui cum patiuntur, ipse patitur; haec misericordia non est misericordia charitatis, sed est misericordia amicitiae propter se, quae in se spectata est immisericordia, nam contemnit vel odit omnes alios praeter semet, ita praeter amicos qui unum faciunt secum. @1 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church