Arcana Coelestia (Elliott) n. 5134

Previous Number Next Number See English 

5134. `Et educas me e domo hac': quod significet liberationem a malis, constat ex significatione `educere' quod sit liberatio; et a significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 710, 1708, 2048, 2233, 3128, 3652, 3720, 4982, quare in opposito sensu est malum;

inde patet quod per `educas me e domo hac' significetur liberatio a malis; sequitur etiam hoc in suo ordine ab illis quae praecedunt;

quando in naturali exteriore, de quo hic agitur, recipitur fides, n. 5130, fit correspondentia, n. 5131, et recipitur charitas, n. 5132, et sic communicatio fit cum interiore naturali, n. 5133, tunc liberatur illud a malis, per quae caeleste quod per `Josephum' repraesentatur, n. 5086, 5087, 5106, abalienatum est, quae abalienatio significatur per quod `furto auferendo ablatus sit', ut mox sequitur; et quoque cum regeneratur naturale per charitatem et fidem, tunc liberatur id' a malis, mala enim tunc {1} separantur et conjiciuntur e centro ubi prius fuerunt, ad peripherias quo lux veri a bono non pertingit; apud hominem separantur ita mala sed usque retinentur, nam prorsus deleri nequeunt; at apud Dominum Qui naturale in Se Divinum fecit, mala et falsa prorsus ejecta et deleta sunt, Divinum enim nihil commune potest habere cum malis (o)et falsis, nec terminari in illis, sicut fit apud hominem, nam Divinum est ipsum Esse boni et veri, quod infinite distat abalienatum a malo et falso. @1 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church