Arcana Coelestia (Elliott) n. 5160

Previous Number Next Number See English 

5160. `In die nasci Pharaonis': quod significet cum regeneraretur naturale, constat ex significatione `nasci' quod sit regenerari, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, hic naturale in communi quia interius naturale et exterius unum agunt per correspondentiam apud regeneratos. Quod nasci sit regenerari, est quia in sensu interno spiritualia intelliguntur, et spiritualis nascentia est regeneratio, quae etiam renascentia dicitur; quapropter cum in Verbo dicitur nativitas, in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae fit per aquam et spiritum, hoc est, per fidem et charitatem, nam per id quod renascatur seu regeneretur, homo fit homo et prorsus distinguitur a brutis, tunc enim fit filius et heres regni Domini: quod per nativitates quae (t)memorantur in Verbo', significentur nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4070, 4668.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church