Arcana Coelestia (Elliott) n. 5257

Previous Number Next Number See English 

5257. `Deus respondebit pacem, Pharaoh': quod significet ex Divino Humano per conjunctionem, constare potest ab illis quae mox supra n. 5256 dicta sunt; et {3}ex significatione `pacis quam Deus respondebit' quod sit ex Divino Humano Domini; quod `Deus' sit Divinum, constat absque explicatione, et quod `pax' in supremo sensu sit Dominus, videatur n. 3780, 4681; quod per conjunctionem, nempe cum caelesti spiritualis, et per id cum naturali, est quia de conjunctione illa hic agitur. @1 i quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church