Arcana Coelestia (Elliott) n. 5288

Previous Number Next Number See English 

5288. `Et constituat illum super terram Aegypti': quod significet quae ordinabunt in mente naturali omnia, constat ex significatione `constituere super aliquid' quod sit praeficere qui ordinet, ita quoque ordinare; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, ut supra n. 5276, 5278, 5279; per `illum' hic intelligitur vir intelligens et sapiens, per quem significatur verum et bonum; inde patet quod per illa verba significetur quod verum et bonum ordinabunt in naturali omnia; est etiam bonum et verum quae ordinant omnia et singula in mente naturali, influunt enim illa ab interiore et sic disponunt; [2] qui non novit quomodo se habet cum facultate hominis intellectuali, et quomodo homo intueri res queat, percipere {1}illas, analytice cogitare, inde concludere, et demum referre ad voluntatem et per voluntatem in actum, is nihil in his miratur, putat quod omnia sic naturaliter fluant, prorsus non {2}sciens quod omnia et singula sint ex influxu per caelum a Domino, et quod homo absque influxu illo ne hilum possit cogitare, et quod cessante influxu cesset omne cogitationis; inde nec scit quod bonum per caelum (t)influens a Domino ordinet omnia,et formet ad instar caeli quantum sinit homo, et quod inde cogitatio fluat formae caelesti convenienter; forma caelestis est illa forma in quam societates caelestes sunt ordinatae, et societates caelestes ordinatae sunt secundum formam quam inducit bonum et verum quod a Domino procedit. @1 illos I$ @2 scit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church