Arcana Coelestia (Elliott) n. 5356

Previous Number Next Number See English 

5356. `In terra afflictionis meae': quod significet ubi passus tentationes, constat ex significatione `terrae', hic terrae Aegypti, quod sit naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et ex significatione `afflictionis' quod sit tentatio, de qua n. 1846; inde patet quod per `in terra afflictionis meae' significetur in naturali ubi passus tentationes, proinde quod ibi multiplicatum verum ex bono sit; quia fructificatio illa, seu multiplicatio veri ex bono, imprimis fit per tentationes, idcirco ita dictum est. Quod fructificatio illa imprimis fiat per tentationes, causae sunt quia tentationes removent {1}amores sui et mundi, ita mala, quibus remotis influit affectio boni et veri a Domino, videatur mox supra n. 5354; [2] tentationes etiam dant quale apperceptionis boni et veri per opposita quae mali spiritus tunc infundunt; ex oppositis apperceptis comparantur relativa, ex quibus omne quale; nemo enim scit quid bonum nisi {2}etiam sciat quid non bonum, nec quid verum nisi {3}sciat quid non verum. Tentationes etiam confirmant bona et vera, pugnat enim tunc homo contra mala et falsa, et per quod vincit, in fortius affirmativum venit; praeterea etiam per tentationes domantur mala et falsa, ut amplius non hiscant exsurgere; ita rejiciuntur mala cum falsis ad latera, et ibi pendent, sed flaccide, deorsum; bona autem cum veris in medio sunt, et secundum affectionis zelum elevantur sursum, ita ad caelum versus Dominum, a Quo elevatio. @1 jucunda amoris$ @2 ex non bono$ @3 ex non vero, imo nec quid felix nisi ex non felice$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church