Arcana Coelestia (Elliott) n. 5373

Previous Number Next Number See English 

5373. `Et omnis terra venerunt Aegyptum': quod significet quod (t)bona et vera collata in scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione `terrae'; terrae significatio in Verbo est varia, in genere significat Ecclesiam, inde etiam illa quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera; et quia significat Ecclesiam, etiam significat hominem Ecclesiae, nam is est Ecclesia in particulari; et quia significat hominem Ecclesiae, significat id quod {1}homo est in illo, nempe mentem, inde est quod per `terram Aegypti' {2}supra passim significata sit mens naturalis {3}; hic autem non intelligitur terra Aegypti, sed terra in genere, proinde illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera; quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620, 636, 2571; quod in genere significet Ecclesiam, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 3404, 4447, 4535; [2] quod per `{4}omnis terra venerunt Aegyptum' significetur quod bona et vera collata sint in scientifica, constat ex significatione Aegypti in proprio sensu quod sit scientia, proinde scientifica, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod scientifica quae per Aegyptum significentur in bono sensu, sint scientifica Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966; quod hic sensus internus horum verborum sit, patet non modo a significatione vocum, nempe terrae cum non intelligitur terra Aegypti, et quoque Aegypti in proprio sensu, tum {5}quia dicitur in plurali, nempe `omnis terra venerunt', sed etiam ab ipso nexu rerum in sensu interno; in nexu enim nunc sequitur quod vera et bona reliquiarum conferantur in scientifica. [3] Res enim ita se habet: cum regeneratur homo quoad naturale, bona et vera omnia et singula conferuntur in scientifica {6}; quae non in scientificis ibi sunt, non in naturali sunt, nam mens naturalis quoad illam partem quae subjecta est intellectuali, consistit solum ex scientificis; scientifica quae naturalis, sunt ultima ordinis; priora erunt in ultimis ut existant et appareant in illa sphaera; et praeterea (t)priora omnia tendunt {7} ad {8} ultima, ut ad suos terminos aut fines, et inibi simul existunt, sicut causae in suis effectibus, aut sicut superiora in {9}inferioribus, ut in suis vasibus; scientifica quae naturalis, talia ultima sunt{10}, inde est quod spiritualis mundus terminetur in naturali hominis, in quo illa quae spiritualis mundi sunt, repraesentative sistuntur; spiritualia nisi in naturali sisterentur repraesentative, ita per talia quae in mundo, nullatenus caperentur; ex his constare potest quod cum regeneratur naturale, omnia vera et bona interiora quae ex spirituali mundo sunt, conferantur in scientifica ut appareant. @1 hominis est$ @2 significetur$ @3 i ut supra passim$ @4 i quod$ @5 cum$ @6 i ibi$ @7 i usque$ @8 i sua$ @9 suis basibus$ @10 i in Regno spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church