Arcana Coelestia (Elliott) n. 5414

Previous Number Next Number See English 

5414. `Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium': quod significet quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua, constat ex significatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia; `filii' enim sunt vera, videatur supra n. 5403, et `Israel' est caelestis spiritualis homo ex naturali, n. 4286, 4570, 4598; ita `filii Israelis' sunt spiritualia vera in naturali; ex significatione `emere' quod sit comparari; et ex significatione `in medio venientium' quod sit sicut reliqua, quae nempe per scientifica comparantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church