Arcana Coelestia (Elliott) n. 5485

Previous Number Next Number See English 

5485. Vers. 25-28. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, (x)et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iverunt inde. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo, in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea, et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis? `Et praecepit Joseph' significat influxum a caelesti spiritualis: `et impleverunt vasa illorum frumento' significat scientifica quod bono a vero sint donata: `et ad reducendum argentum illorum' significat absque illorum ulla potentia: `cujuslibet in saccum {1}suum' significat ubicumque receptaculum in naturali: `et ad dandum illis viaticum {2}in viam' significat et quod sustentaret vera quae illis: `et fecit {3} ita' significat effectum: `et sustulerunt annonam (x)suam super asinos suos' significat vera collata in scientifica: `et iverunt inde' significat inde vitam: `et aperuit unus saccum suum' significat observationem: `ad dandum pabulum asino suo, in diversorio' significat cum reflecteret super scientifica in naturali exteriore: `et vidit argentum suum' significat apperceptionem quod absque ulla potentia propria: `et {4}illud' in ore manticae {5}suae' significat quod donata, et reposita in limine naturalis exterioris: `et dixit ad fratres suos' significat perceptionem communem: `Reductum argentum meum' significat quod nihil opis ab illis: `et etiam ecce in mantica mea' significat quod in naturali exteriore: `et exivit cor illorum' significat timorem: `et intremuerunt vir ad fratrem {6}' significat terrorem communem: `dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis?' significat ob tantum providentiae. @1 Thus A I here and 5489.$ @2 Thus A I here and 5490; cp above$ @3 A I 0 illis here and 5491; cp above$ @4 A I 0 ecce here and 5497; cp above $ @5 Thus A I here and 5497; cp above$ @6 A I 0 suum here and 5502; cp above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church