Arcana Coelestia (Elliott) n. 5570

Previous Number Next Number See English 

5570. Sunt plures, cumprimis feminae, quae in decoris posuerunt omne nec cogitaverunt altius, et vix aliquid de vita aeterna; hoc feminis ignoscitur usque ad aetatem juvenilem cum desiit ardor qui praecedere solet conjugium; sed si in aetate adultiore in illis perseverant cum aliter possunt intelligere, tunc trahunt naturam quae manet post mortem; tales in altera vita apparent longis et expansis super faciem comis, quas quoque pectunt, elegantiam in illis ponentes; nam `pectere comas' significat accommodare naturalia ut decora appareant, n. 5247; inde cognoscuntur ab aliis quales sunt; spiritus enim scire possunt ex coma, ejus colore, longitudine, diffusione, quales fuerant quoad vitam naturalem in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church