Arcana Coelestia (Elliott) n. 5632

Previous Number Next Number See English 

5632. `Et ego quemadmodum orbatus sum orbatus ero': quod significet quod Ecclesia antequam illa fiunt, erit privata suis veris, constat a repraesentatione `Israelis' qui {1}de se hoc loquitur, quod sit Ecclesia, de qua n. 3305,4286; et (c)a significatione `orbari' quod sit privari veris quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5536; quod ita antequam illa fiunt, patet; si enim non bonum fidei quod repraesentatur per `Shimeonem', n. 5630, et si non verum interius quod medium quod repraesentatur per `Benjaminem', non est Ecclesiae aliquod verum nisi tale verum quod solum est in ore, non autem in corde. @1 hic de se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church