Arcana Coelestia (Elliott) n. 565

Previous Number Next Number See English 

565. Quod per 'hominem' significetur hic genus humanum tunc temporis, et quidem malum seu corruptum, constare potest a sequentibus: 'Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro,' vers. 3, 'quod multiplicatum malum hominis in terra, et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum,' vers. 5, 'delebo hominem, quem creavi,' vers. 7, et cap. seq. vers. 21, 22, 'Exspiravit omnis caro repens super terra,... et omnis homo, in cujus naribus {x}flatus spiritus vitarum'. De homine prius dictum quod Dominus solus Homo, et quod ab Ipso omnis caelestis homo seu caelestis Ecclesia vocatur homo; inde reliqui; tum quoque omnis cujuscumque fidei ad distinguendum eum a brutis; sed homo non est homo et distinctus a brutis, nisi per reliquias, ut dictum, quae sunt Domini; inde quoque homo vocatur homo, et quia propter reliquias quae sunt Domini, ita quoque a Domino, etiamsi pessimus; nam homo nusquam est homo sed vilissimum brutorum si non ei reliquiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church