Arcana Coelestia (Elliott) n. 5663

Previous Number Next Number See English 

5663. `Deus vester et Deus patris vestri': quod significet Divinum Humanum Domini, constare potest ex eo quod ubi in Verbo Deus aut Jehovah nominatur, intelligatur Dominus et non alius, n. 1343, 1736, 2921, 3035; et cum dicitur `Deus vester et Deus patris vestri', hoc est, Deus Israelis et Jacobi et filiorum ejus, intelligitur Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Naturale, n. 3305, 4286, 4570, nam `Israel' repraesentabat Dominum quoad Naturale interius, et `Jacob' quoad exterius, et `filii' quoad vera in illo Naturali. [2]Quod per Deum et Jehovam in Verbo intellectus sit Dominus, Ecclesia Judaica non noverat nec Ecclesia Christiana hodie {1}novit; quod Ecclesia Christiana hoc non noverit, est quia Divinum in tres personas distinxit; at (t)Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, et imprimis Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non alium per Jehovam et Deum intellexerunt quam Dominum, et quidem Ipsum quoad Divinum Humanum; noverunt etiam de Ipso Divino quod in Domino, et quod Ipse vocat Patrem Suum, at de Ipso illo Divino quod in Domino, non cogitare potuerunt, sed de Divino Humano, consequenter non alii Divino conjungi; conjunctio enim fit per cogitationem quae intellectus, et per {2}affectionem quae voluntatis, ita per fidem et per amorem; (m)cum enim cogitatur de Ipso Divino, cadit cogitatio sicut in universum interminatum et sic dissipatur, unde nulla conjunctio; aliter cum cogitatur de Ipso Divino ut Divinum Humanum ;(n) et noverunt quod nisi cum Divino conjungerentur, non salvari possent; [3]idcirco fuit Divinum Humanum quod Antiquae Ecclesiae adoraverunt, Jehovah etiam in Divino Humano se manifestavit apud illos; et Divinum Humanum fuit Ipsum Divinum in caelo, caelum enim constituit unum hominem qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem capitum hactenus (x)est actum; Divinum hoc in caelo, non aliud est quam Ipsum Divinum, sed in caelo ut Divinus Homo; hic Homo est quem Dominus suscepit, et in Se Divinum fecit, et univit Ipsi Divino sicut ab aeterno unitus fuerat, nam ab aeterno fuit unum; et hoc quia genus humanum aliter non salvari potuisset; non enim amplius sufficere potuit ut Ipsum Divinum per caelum, ita per Divinum Humanum (x)ibi, influere posset in mentes humanas, quapropter Ipsum Divinum voluit Divinum Humanum actualiter per susceptum Humanum in mundo, sibi unire; hoc et illud est Dominus. @1 , at Ecclesia Christiana non ideo id novit$ @2 A d amorem i affectionem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church