Arcana Coelestia (Elliott) n. 5672

Previous Number Next Number See English 

5672. `Usque {1}venire Joseph in meridie': quod significet dum internum adesset cum luce, constat ex significatione `usque venire' quod sit {2}cum adesset; a repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 5648; et ex significatione `meridiei' quod sit status lucis, de qua n. 1458, 3195, 3708; quod `meridies' sit status lucis, est quia tempora diei, sicut mane, meridies, vespera, correspondent illustrationibus in altera vita; et (x)illustrationes ibi sunt intelligentiae et sapientiae, nam in luce caeli est intelligentia et sapientia; vices illustrationis ibi sunt {3}tales, nempe sicut in terris mane, meridies, vespera; existunt status umbrae, sicut quae in vespera, non a sole ibi, hoc est, Domino, Qui semper lucet, sed a proprio angelorum, nam sicut in proprium suum immittuntur, ita in statum umbrae seu vesperae veniunt, et sicut a proprio suo in proprium caeleste elevantur, ita in statum lucis; inde patet unde est quod meridies correspondeat statui lucis. @1 see p. 258, ftnote n. 1$ @2 dum$ @3 , tales sunt,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church