Arcana Coelestia (Elliott) n. 5695

Previous Number Next Number See English 

5695. `Et lavit facies suas': quod significet quod disponeret ita, constat a significatione `lavare facies' quod hic sit disponere ita ut non appareat; lavabatur enim facies ne lacrimatio appareret, proinde ita disponebatur; (m)quomodo cum his se habet, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur; hic aliquid dicendum de correspondentia faciei cum interioribus :(n) facies est externum interiorum repraesentativum, nam facies ita formata est ut interiora in illa sicut in speculo repraesentativo appareant, ac alius inde sciat qua mente sit erga se, sic ut cum {1}loquitur, manifestet sensa animi sui tam per loquelam quam per faciem; talem faciem habuerunt antiquissimi qui a caelesti Ecclesia fuerunt, et talem faciem habent omnes angeli, nam nihil volunt coram aliis celare quid cogitant, cogitant enim non nisi quam bene erga proximum, nec aliquam latentem cogitationem habent ut proximo velint bene propter se; [2]at infernales dum non in luce caeli apparent, aliam faciem habent quam quae interioribus correspondet; causa est quia in vita corporis testati sunt charitatem erga proximum solum sui honoris et lucri causa per faciem, et tamen nusquam voluerunt proximo bene nisi quantum sibi faveret; inde dispositio faciei eorum contra interiora, quandoque usque adeo ut inimicitiae, odia, vindictae, et cupiditas necandi {2}sint intus, et tamen facies disposita ut inde (x)eluceat amor erga illum. Inde constare potest quantum hodie dissident interiora ab exterioribus; {3}quapropter talium ministeria ambiunt. @1 loquatur$ @2 sit$ @3 i imo homines ipsi norunt, quod talia quae mente celant sint contra ordinem, et talia quae facie manifestant, sint apparenter secundum ordinem illum: nam omnis latenter afficitur eo, ac interius apud se aestimat quod sincerum, et quod mirum, etiam mali;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church