Arcana Coelestia (Elliott) n. 570

Previous Number Next Number See English 

570. Quod per 'filios Dei' significentur doctrinalia fidei, constat a significatione 'filiorum,' de qua mox prius, et cap. praec. ad vers. 4, ubi 'filii' significarunt vera Ecclesiae; vera Ecclesiae sunt doctrinalia; quae, quia illi de quibus, per traditiones habuerunt ab antiquissimis, in se spectata vera fuerunt; quare vocantur 'filii Dei,' et quoque respective quia cupiditates vocantur 'filiae hominis.' Quales fuerunt, hic describitur, nempe quod vera Ecclesiae quae sancta, immerserint suis cupiditatibus, et sic conspurcaverint; inde quoque persuasissima sua principia confirmarunt: hoc quomodo se habet quisque potest judicare a se et aliis; qui de aliqua re sibi persuadent, ii se confirmant ab omni quod verum esse putant, etiam ab illis quae in Verbo Domini; nam cum in principiis captis et persuasis haerent, tunc faciunt ut omnia faveant et assentiantur, et quo magis quis se amat, eo magis obfirmat se; haec gens talis fuit, de qua ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; ubi etiam de diris eorum persuasionibus quae, mirum, tales sunt ut nusquam liceat eis a ratiociniis influere, tunc necant omne rationale spirituum praesentium, sed solum ex cupiditatibus. Inde constat quid significat 'quod filii Dei viderint filias hominis, quod horae, et acceperint sibi uxores ab omnibus quas eligebant,' quod nempe doctrinalia fidei conjunxerint cum cupiditatibus, et quidem cum quibuscumque.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church