Arcana Coelestia (Elliott) n. 5708

Previous Number Next Number See English 

5708. `Quinque mensuris': quod significet quod multum auctum, constat ex significatione `quinque' quod sint multum, de qua sequitur; et ex significatione `mensurarum' quod sint status veri ex bono, de qua n. 3104. Quod `quinque' attinet, est numerus qui significat parum, tum aliquid, ut et multum; significatio ejus fluit ex relatione ad numerum a quo est, n. 5291; cum ex decem, tunc involvit simile cum decem sed in minore gradu, est enim dimidium numeri decem; nam sicut numeri multiplicati significant simile cum suis simplicibus, n. 5291, 5335, ita numeri divisi cum multiplicatis, {1}sicut quinque cum decem, et quoque cum viginti ut et cum centum ac cum mille et sic porro; quod `decem' sint plenum, videatur n. 3107, 4638; `quinque mensurae' datae sunt Benjamini prae reliquis ejus fratribus, ob significationem {2} rei in sensu interno; quia non (x)potuerunt dari decem mensurae, nam hae valde superfluerent; sciebant etiam antiqui per traditiones (c)ab Antiquissima Ecclesia, quid aliqui numeri significarent, quapropter illis numeris utebantur, cum tale quid, ad cujus significationem inserviebant, obveniret, sicut hic quinque {3}; et alioquin applicabant {4}plures alios numeros, sicut `tres' cum significaretur plenum a principio ad finem, `septem' cum sanctum, `duodecim' cum omnia in suo complexu. @1 simile ergo$ @2 i hujus$ @3 i ut multum prae reliquis significaretur$ @4 in genere numerus tres$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church