Arcana Coelestia (Elliott) n. 5711

Previous Number Next Number See English 

5711. Continuatio de Correspondentia, hic de Correspondentia Morborum cum Mundo spirituali

Quia agendum de correspondentia morborum, sciendum quod morbi quoque omnes apud hominem correspondentiam habeant cum mundo spirituali; quicquid enim in universa natura non correspondentiam habet cum mundo spirituali, hoc non {1}existit, habet nullam causam ex qua {2}existat, consequenter ex qua subsistat; quae in natura sunt, non sunt nisi quam effectus, in mundo spirituali sunt causae illorum, et in caelo interiore sunt causarum illarum causae, quae sunt fines; effectus {3} nec potest subsistere nisi causa sit jugiter in {4}illo, nam cessante causa cessat effectus; est effectus in se spectatus non nisi quam causa, sed ita {5}extrinsecus induta ut inserviat in inferiore sphaera ut causa ibi causam agere possit; similiter ac cum effectu respective ad causam, etiam se habet cum causa respective ad finem; causa nisi illa quoque existat a sua causa quae est finis, non est causa, nam causa absque fine, est causa in nullo ordine, et ubi nullus ordo, non fit aliquid. Inde nunc patet quod effectus in se spectatus sit causa, et causa in se spectata sit finis, et quod finis boni sit in caelo et procedat a Domino, consequenter quod effectus non sit effectus nisi causa insit et jugiter insit, et quod causa non sit causa nisi finis insit et jugiter insit; et quod finis non sit finis {6}boni nisi Divinum quod procedit a Domino ei insit; inde etiam patet quod omnia et singula in mundo, sicut exstiterant a Divino, {7}etiam {8}subsistant a Divino. @1 existet I$ @2 A d existat$ @3 i nisi existat a causa non potest existere, imo$ @4 suo effectu, cessante enim$ @5 formata et$ @6 qui finis boni sit$ @7 ita$ @8 existant I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church