Arcana Coelestia (Elliott) n. 5760

Previous Number Next Number See English 

5760. `Et etiam nos erimus domino meo in servos': quod significet quod associati erunt absque libero e proprio in perpetuum, constat ex significatione `etiam nos' quod sint associati; et ex significatione `esse in servos' quod sit esse absque libero e proprio; qui enim servus est, absque libero ex proprio est, dependet enim a proprio et libero domini sui: quid sit esse absque libero ex proprio, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church