Arcana Coelestia (Elliott) n. 5764

Previous Number Next Number See English 

5764. `Et vos eritis insontes': quod significet quod reliqui sui juris, quia non simul in culpa, constat ex significatione `insontes' relative ad servum quod sit sui juris esse, quia non simul in culpa, sequitur. Apud gentiles olim mos fuit culpae reos facere etiam socios cum unus peccaret, immo {1}etiam totam domum punire pro unius crimine ibi; sed talis lex (t)est derivata ab inferno, ibi enim socii omnes conspirant simul in malum; societates enim ibi ita institutae sunt ut simul unum agant contra bonum, ita tenentur consociati tametsi unusquisque contra alterum in internecino odio est; sunt in unione et amicitia latronum; inde quia in inferno socii conspirant simul in malum, cum malum faciunt, puniuntur omnes; sed ita quoque in mundo facere est prorsus contra ordinem Divinum, in mundo enim consociantur boni cum malis, quia unus alterius interiora non novit, et plerumque nec curat, quapropter lex Divina est pro hominibus ut quisque luat poenam suae iniquitatis; de qua apud Mosen, Non morientur patres propter filios, et filii non morientur propter patres; quisque in peccato suo occidentur, Deut. xxiv 16;

et apud Ezechielem, Anima quae peccavit, illa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem filii; justitia justi super illo erit, et impietas impii super illo erit, xviii 20. Ex his patet quomodo se habet cum hoc quod filii Jacobi dixerint `cum quo invenitur e servis tuis et (x)moriatur, et etiam nos erimus domino meo in servos; at qui missus a Josepho, mutavit id judicium et dixit `cum quo invenitur, erit servus meus, et vos eritis insontes', similiter in sequentibus ubi Jehudah dicit ad Josephum, `Ecce nos servi domino meo, etiam nos, etiam in cujus inventus scyphus manu: et dixit Joseph, Absit mihi a faciendo hoc, vir in cujus inventus scyphus manu, ille erit mihi servus, et vos ascendite in pace ad patrem vestrum, vers. 16, 17. @1 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church