Arcana Coelestia (Elliott) n. 5852

Previous Number Next Number See English 

5852. Spiritus mali qui apud hominem, quidem ab infernis sunt, sed tunc quando apud illum, non in inferno sunt, verum inde desumpti: locus ubi tunc sunt, est medius inter infernum et caelum et vocatur Mundus spirituum, cujus mentio prius saepe facta est; in mundo illo qui mundus spirituum vocatur, sunt etiam boni spiritus, qui etiam apud hominem sunt; in illum mundum etiam veniunt homines statim post mortem, et post (x)aliquam moram ibi vel ablegantur in terram inferiorem, vel demittuntur in infernum, vel elevantur in caelum, quilibet secundum vitam suam; (m)in mundo illo a superiore terminantur inferna, quae clauduntur ibi et aperiuntur ad beneplacitum Domini; et in mundo illo ab inferiore terminatur caelum, est itaque interstitiale distinguens caelum ab inferno;(n) ex his sciri potest quid Mundus spirituum. Cum mali spiritus qui apud hominem, in illo mundo sunt, non sunt in aliquo cruciatu infernali sed sunt in jucundis amoris sui et mundi, tum voluptatum omnium in quibus ipse homo, nam sunt in omni cogitatione et in omni affectione hominis; at cum remittuntur in infernum suum, in priorem {1} statum redeunt. @1 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church