Arcana Coelestia (Elliott) n. 586

Previous Number Next Number See English 

586. 'Figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die' significat quod nulla perceptio boni et veri, ex causa, ut dictum et ostensum, quod doctrinalia fidei immerserint foedis suis cupiditatibus; quod cum factum, periit omnis perceptio, et loco perceptionis successit dira persuasio seu obfirmatissima et morticina phantasia, quae quoque fuit causa exstinctionis et suffocationis eorum; persuasio illa lethalis significatur hic per 'figmentum cogitationum cordis,' at per 'figmentum cordis' absque voce 'cogitationum' significatur malum amoris sui seu cupiditatum, ut in sequente Capite viii ubi dixit Jehovah postquam Noah obtulerit holocausta, Non addam maledicere amplius humo propter hominem, eo quod figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus, [vers.] 21. 'Figmentum' est quod homo sibi met fingit, et de quo sibi persuadet; [2] ut apud Habakkuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor ejus, fusile et docens mendacium, quia confidit fictor figmento suo super eo ad faciendum idola muta? ii 18;

'sculptile' significat persuasiones falsas ex conceptis et exclusis a semet principiis; 'fictor' est is qui persuadet sibi, de quo praedicatur 'figmentum:' apud Esaiam, Subversio vestra, num sicut lutum figulus reputabitur, quod dicet opus factori suo, non fecit me, et figmentum dixerit fictori suo, non intellexit? xxix 16;

'figmentum' hic pro cogitatione ex proprio et inde persuasione falsi. 'Figmentum' in genere est quod homo fingit ex corde seu voluntate, ut et quod ex cogitatione seu persuasione; ut apud Davidem, Jehovah novit figmentum nostrum, memor quod pulvis nos, Ps. ciii 14:

apud Mosen, Novi figmentum ejus, quod ille faciens hodie, antequam introducam eum in tertam, Deut. xxxi 21.

586[a]. {1} Vers. 6. Et paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius. 'Quod paenituerit' significat misericordiam: 'quod doluerit ad cor' similiter: 'paenitere' spectat sapientiam; 'dolere ad cor' amorem. @ 1 This no. occurs twice in I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church