Arcana Coelestia (Elliott) n. 5879

Previous Number Next Number See English 

5879. `An adhuc pater meus vivit?': quod significet boni spiritualis e naturali praesentiam, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua {1}n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, quod e naturali, n. 4286; et ex significatione `an adhuc vivit' quod sit praesentia ejus; cogitatio enim prima Josephi cum se manifestavit, erat de patre suo, quem scivit quod viveret, quapropter ille erat primum in cogitatione praesens, et quoque (t)postea continue cum ad fratres suos loquitur; causa est quia conjunctio caelestis interni quod `Joseph', non fieri potest cum veris in naturali quae `filii Jacobi, nisi per bonum spirituale e naturali quod `Israel'; et cum conjunctio facta, tunc non amplius sunt filii Jacobi, sed filii Israelis, nam `filii Israelis' sunt vera spiritualia in naturali. @1 A d these and i mox supra, n. 5877; I has all, but 5816 for 5819$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church