Arcana Coelestia (Elliott) n. 588

Previous Number Next Number See English 

588. Sed praedicatur de Domino quod 'paeniteat et doleat ad cor,' quia tale apparet inesse omni misericordiae humanae; quare secundum apparentiam hic, ut multoties alibi in Verbo, locutum. Quid misericordia Domini nemo scire potest quia infinite transcendit omnem intellectum hominis; sed quid misericordia hominis, novit homo, quod est paenitere et dolere; et nisi ab homine capiatur idea de misericordia ex {1} alia affectione quam novit qualis est, nusquam aliquid cogitare potest, ita nec instrui; quae causa est quod proprietates humanae multoties praedicentur de Jehovae seu Domini attributis; sicut quod Jehovah seu Dominus puniat, inducat in tentationem, perdat, excandescat; cum tamen nusquam aliquem punit, nusquam aliquem in tentationem inducit, nusquam aliquem perdit, et nusquam excandescit; quare cum talia usque praedicantur de Domino, sequitur quod etiam paenitentia et dolor praedicentur, nam praedicatio unius sequitur a praedicatione alterius, sicut manifeste constat ab his in Verbo locis; [2] apud Ezechielem, x Consummabitur ira Mea, requiescere faciam excandescentiam Meam, et paenitebit Me, v 13;

ubi quia ira et excandescentia praedicatur, etiam praedicatur paenitentia: apud Zachariam, Quemadmodum cogitavi malum facere, cum iram excitarunt patres vestri Mihi, dixit Jehovah Zebaoth, nec paenituit Me; sic convertere, cogitabo in diebus illis bonum facere Hierosolymae, et domui Jehudae, viii 14, 15; ubi dicitur quod 'Jehovah cogitaverit malum facere,' cum tamen nusquam malum alicui cogitat facere sed bonum omnibus et singulis: apud Mosen cum deprecatus facies Jehovae, Revertere ab excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malo populi Tui;... et paenituit Jehovam super malo, quod locutus est facere populo Suo, Exod. xxxii 12, 14; ibi quoque tribuitur Jehovae excandescentia irae, 'consequenter paenitentia: apud Jonam, Rex Ninivae [dixit], Quis sciens, revertatur et paeniteat Deum, ut revertatur ab ardore irae Suae, et non peribimus? iii 9;

[3] similiter paenitentia praedicatur quia ira: apud Hosheam, Conversum est super Me cor Meum, simul aestuarunt paenitudines Meae, non faciam excandescentiam irae Meae, xi 8, 9;

ubi similiter de corde, quod 'aestuaverint paenitudines,' sicut hic quod 'doluerit ad cor'; 'paenitudines' manifeste pro multa misericordia: similiter apud Joelem, Convertimini ad Jehovam, Deum vestrum, quia gratiosus et misericors Ipse, longanimis, et multus misericordia, et paenitens super malum, ii 13;

ubi quoque manifeste quod 'paenitere' significet misericordiam: apud Jeremiam, Si forte audiant et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali, xxvi 3;

pro misereri: apud eundem, Si convertitur gens ista a malo suo,... paenitebit Me super malo, xviii 8;

ubi etiam 'paenitere' pro misereri si se converterent; nam homo est qui avertit a se misericordiam Domini, nusquam Dominus ab homine. @ 1 et I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church